Lineamenta brevia

 

Deutsch

Englisch

Latein

Franz.

Spanisch

Russisch

CZ

Türkisch

Mundart

 

Sie können das Kurzporträt Latein (gesprochen von Susanne Rupprecht, Q11) hier anhören:

Musikvideo: Adobe Flash Player (Version 9 oder höher) wird benötigt um dieses Musikvideo abzuspielen. Die aktuellste Version steht hier zum herunterladen bereit. Außerdem muss JavaScript in Ihrem Browser aktiviert sein.

 

Situs noster

Schola nostra nomine Elly-Heuss prope mediam partem oppidi  “Ad Salices” in fineviae Weigel ad ducenta metra post Curiam Novam sita est. Ad stationem centralem omnivectoriorum est via trium minutorum, ad stationem ferroviae non magis quam quindecim minutorum. Discispulae nostrae veniunt et ex oppido “Ad Salicem” et enonnullis prope oppidum sitis regionibus procurationum “Oppidi novi”, Tirschenreuth, “Vici cycnorum”, “Ad montem”. Viae ad scholam nostram in pagina prima sub titulo “viae ad scholam” inveniri possunt.

Virtutes scholae nostrae propriae

Nostra schola, quam puellae tantum frequentare possunt, est sub dicione rei publicae Bavaricae. Puellae aut linguis aut litteris, quae ad societatem hominum vel ad oeconomiam pertinent, studere possunt . Anno XI/XII plus quam DCC discipulae hic a circiter LX magistris erudiuntur. Principia scholae nostrae sunt studia dandi occasiones quam plurimas puellis ex oppido  “Ad salicem” et regionibus vicinis institutione educandi propria instituta initio saeculi vicesimi. Hodie quoque hunc finem principalem non solum sequimur, sed etiam eum excoluimus, accedimus ad evocationes nostrorum dierum, videmus occasiones novas. Propriae nostrae scholae sunt facultates insignes in schola morandi per totum diem, velut schola aperta totius diei “Elly unum plus” apta discipulis classium V – VIII, schola totius diei adstricta, quae hoc anno puellarum quintae classis causa instituta est, nostrum commune discipularum  convivium omnibus gratissimum.

Nostri fines

Litterae variae et virtutes lycei ludi nostri propriae sunt. Officium nostrum putamus puellas virginesque potestatibus praecipuis lycei afficere, imprimis eis, quae pertinent ad studia mathematica, physiologica, technologica atque talia negotia. Magnum momentum ponimus in discendo societate hominum coniuncti et in eruditione artium et musicae. Aequaliter magni momenti est, ut omnis discipula adolescat ad personam responsalem, apertam, quae idonea ad discrimina vitae et multis rebus attenta est. Puellae, quae maturitatem accipiunt, sint aptissimae ad omnia studia et suam vitam sibi praefidenter et plenam rationis conformare possint.

Nostrum consilium

Perge legere in pagina nostrae scholae!

Adipisceris imaginem lycei puellarum animatissimi, vacantis moribus obsoletis, frequentis magistris diligentissimis, frequentis puellis, quae fruuntur discendo discentes et voluptatem suae vitae futurae capiunt.

Et si tu aut filia tua aliquid comperire de nostra schola vis: utere cella telephonica aut litteris instrumenti computatoris, ut nobiscum colloquaris. Gauderemus!